Martial: 10, 47
VITAM
quae faciunt beatiorem,
Fucundissime Martialis, haec sunt:
Res non parta labore sed relicta;
Non ingrates ager, focus perennis;
Lis numquam, toga rara, mens quieta;
Vires ingenuae, salubre corpus;
Prudens simplicitas, pares amici,
Convictus facilis, sine arte mesa;
Nox non ebria sed soluta curis,
Non tristis torus et tamen pudicus;
Somnus qui faciat breves tenebras:
Quod sis esse veils nihilque malis;
Summum nee metuas diem nec optes.
(Original
Latin)